Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § II. Quot et quanta ad retundendam Chronici hujus auctoritatem Pennottus medit…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad annum Domini 396, dicit auctor Paulinum Nolanum Barcinone fuisse presbyterum ordinatum: cum tamen ante baptismum Augustini id accidisse Paulinus ipse scribat ad Alipium epist. 35, inter Augustinianas: baptismus vero incidit in annum Dom. 387, vel 388, ut probavit ipse Pennottus lib. I, c. 4, num. 3 et 6, subjungens, vel hinc detegi manifeste imposturam hujus Chronici: Quomodo enim tam proeclarus historicus circa res suorum temporum, et quoe domi suoe (id est, Barcinone) factoe fuerant, et circa personam adeo conspicuam, qualis erat Paulinus, acciderant, tam oscitanter, tam se— gniter, ac tam turpiter errare potuisset?