Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § III. Tripartitam Pennotti eisdem irretiri nodis, quibus omnimodam Dextri Hist…
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nequivit igitur universorum censor tanti Pontificis censuram effugere, quem tamen canonici Lateranenses speciali affectu revereri debent, utpote cujus dono acceperint Ecclesiam S. Mariae de Pace quam modo inhabitant, cum vi Populi Rom. e Lateranensi Basilica essent ejecti. Qua de re profert ipse Pennottus Pontificium Sixti diploma lib. III, cap. 33 num. 3. Sed vero naturali viri acrimoniae donandum est, si quis in censuris passim ferendis excessus in tripartita ejusmodi repertus fuerit; satis enim de pia ipsius voluntate nobis constat, quandoquidem lectoribus universis primum omnium promisit in prologo pro viribus conaturum abstinere a laesoriis et conviciis in adversarios congerendis, solaque ratione periculum lacturum, cujus tamen promissionis oblitus acrem stylum temperare non valuit: multoque acrius probaremus opus, nisi Romani magistri sacri palatii solertia priusquam typis cuderetur in multis temperatum esset. Sed ad reliqua capita procedamus.