Latin
5.4.1.1 to 5.4.1.30
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.1.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad inconsequentias, vel sententiarum contrarietates spectat, quibus Chronicon nostrum spurium ostendere conatur, rogo lectores candidos judicent, quantum negotii hoc ipsum argumentum facessat Pennotto, in cujus opere breviusculi temporis studio, ejusmodi reperi contradictiones. Lib. II, cap. 73, num. 2, asserit, ordinem sanctissimae Trinitatis Redemptionis captivorum ab Innocentio III confirmatum fuisse anno 120…, capite vero sequenti (id est 74) confirmatum dicit ab codem anno 1198; et illic quidem refert auctores ipsius missos fuisse ab Innocentio ad canonicos S. Victoris Parisiensis pro regularibus institutis addiscendis, ut liquet ex litteris apostolicis ejusdem Innocentii, quae exstant typis excusso lib. I sui Regesti, in quibus tamen minime asseritur, Ordinem eumdem regula S. Augustini fuisse donatum; at in posteriori illo capite 74 ponit hunc Ordinem quarto loco inter eos qui sub S. Augustini regula instituti sunt, et nihilominus constat ex aliis litteris ejusdem Pontificis in codem Regesto, peculiari donatum fuisse regula ab eodem Pontifice dicata. At certo certius est, numquam Augustini regulam observasse. Insuper praedicto capitulo 74 ordinem eremitarum de Fabali ponit diversum in sua origine ab ordine eremitarum de Brittinis, et B. Joannis Boni, et nihilominus lib. I cap. 25 num. 4 et cap. 47, in principio, unam eamdemque congregationem fuisse contendit cum illis de Brittinis et Joannis Boni. Rursus lib. II, cap. 30, num. 1, augustissimam toto orbe ecclesiam S. Mariae de Pilari scribit angelicis manibus fuisse aedificatam; cap. vero 11 ejusdem libri num. 3 a D. Jacobo Zebedaei filio aedificatam contendit, quod ultimum verissimum esse docent instrumenta omnia, quae in eadem ecclesia asservantur, quae nos ad annum Christi 38 fuse retulimus. Ita enim refert (ut innumeros Doctores omittam )Calixtus III in litteris datis Romae IX Kal. Octobris 1436 illis verbis: Christi fideles magna devotione ac veneratione imaginem ejusdem B. Marioe, et ejus filii in quadam capella ejusdem Ecclesioe, quoe de mandato dictoe B.