Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § IV. Nonnullae Pennotti inconsequentioe deteguntur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Addamus aliud huic proximum, nec minus difficile creditu, nimirum D. Augustinum regulam canonicis suis scripsisse; quod tamen argumento illo negativo, quod alias Pennottus evidens reputat; convincitur falsitatis, lib. enim I, cap. 45, sic inquit: In historicis argumentum ex negativis probat, et quandoque demonstrat, ut quando Historici omnes silent. Et infra: Non solum ex silentio sacrorum canonum, sed emnium conciliarum, pontificum, historiarum; ex hoc tam concordi silentio non solum probabiliter, verum etiam demonstrative sequela deducitur. Sic igitur cum ipse D. Augustinus librum Retractationum suarum fecerit, et in co omnium librorum a se hactenus compositorum meminerit; cumque Possiduis ejus discipulus indicem corumdem copiosissimum ediderit, neuter autem de regula clericorum, seu monachorum mentionem fecerit, quinimmo neque usque ad annum 1100 a quovis scriptorum, aut conciliorum sub nomine Augustini citetur, reliquum est, nt fateamur D. Augustinum talem regulam nullatenus composuisse, sed postmodum circa annum Domini 1100, ex epistola 109, fuisse extractam, quam ipse ad moniales quasdam dictavit, occasione discordiae, quam cum praeposita habebant, ut ex ejus contextu manifestum est: aut Possidius arguendus esset oscitantiae et oblivionis (immo et ipse Augustinus) dum tam illustris operis non meminerit, quod tamen ipse Pennottus lib. I, cap. 42, num. 8, abominatur. Sed non est cur in re patentissima immoremur, quam non solum cardinalis Bellarminus lib. de Script. Eccles. vidit et judicavit, verum et ipsi regulares canonici, c quibus Simon Werlinus praepositus S. Mariae in Diesten, data opera id defendit in emendatione regulae monasticae S. Augustini (excusa Monachii 1618, apud Nicolaum Henricum) et consentit Bernardus Vindirigus in Critico castigato excuso Vellameriae 1621 per Georgium Medellanum.