Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § IV. Nonnullae Pennotti inconsequentioe deteguntur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.4.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec desunt in Tripartita Pennotti novae voces ac verba, quae ipsam suspectam satis reddunt ab alio forsan fuisse vitiatam. Qui enim sunt monachi Benedictinenses? aut quis scriptor Tuditanus? Et monachi quidem a S. Benedicto, Benedictini vocantur; Benedictinenses vero a S. Benedictino deduci necesse est, non a S. Benedicto: et tamen toto fere opere refugit eos vocare Benedictinos. Insuper Lucam Tudensem, et Urbem Tudensem omnes hacte-· nus dixere: hic vero Tuditanus praeter omnium consuetudinem vocatur. Ut omittam procursum ordinis sui, pro ordinis progressu, et lectorem benevolentem pro benevolo dicere, novis certe vocibus usum. Sed haec leviora sunt.