Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § V. Jura Cisterciensis ordinis a Pennotto loesa defenduntur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc igitur proferam testimonia fundatorum ordinis Cisterciensis, quae ipsi Pennotto jam ante mutuaveram, ut vel sic legat vere ac proprie a S. Benedicti instituto descendere. Titulus libri est: Exordium sacris ordinis Cisterciensis a S. Roberto, S. Alberico, et S. Stephano primis ejusdem ordinis fundatoribus, ante quingentos annos accurate conscriptum. Prologus vero: Nos Cistercienses primi hujus Ecclesioe fundatores, successoribus nostris stylo proesenti notificamus, quam canonice, quanta auctoritate, a quibus etiam personis, quibusque temporibus coenobium et tenor vitoe illorum exordium sumpserit; ut hujus rei propalata sincera veritate, tenacius et locum, et observantiam sanctoe reguloe in eo a nobis per Dei gratiam utcumque inchoatam ament, etc. Liber vero sic incipit. Anno ab Incarnatione Domini 1098, beatoe memoria Robertus Molismensis Ecclesioe in episcopatu Lingonensi fundatoe primus abbas, et quidem ejusdem coenobii fratres ad ven. Hugonem tunc apostolicoe sedis legatum, et Lugdunensis Ecclesioe archiepiscopum, venerunt, vitam suam sub custodia S. reguloe Benedicti se ordinaturos pollicentes; et idcirco ad hoc liberius exsequendum, ut eis et sui juvaminis, apostolicoeque auctoritatis robur porrigeret, constanter fugitantes. Quorum voto legatus ille loetanter favens, tali epistola exordii eorum fundamentum jecit.