Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § V. Jura Cisterciensis ordinis a Pennotto loesa defenduntur
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.5.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hungo Lugdunen. archiepiscopus et aposioticoe sedis legatus Roberto Molismensis albati, et fratribus cum eo secundum regulam S. Benedicti Deo servire cuptentibus. Notum sit omnibus de S. Matris Ecclesioe profectu gaudentibus, vos et quosdam filios vestros Molismensis coenobii fratres Lugduni in nostra proesentia adstitisse, ac reguloe B. Benedicti, quam illuc usque tepide ac negligenter in eodem monasterio tenueritis, arctius deinceps atque perfectius inhanere velle professos fuisse: quod quia in loco proedicto pluribus impedientibus causis constat adimpleri non posse, nos utriusque partis saluti, videlicet inde recedentium, atque illic remanentium providentes, in locum alium quem vobis divina largitas designaverit, declinare, ibique salubrius atque quietius Domino famulari utile duximus fore. Vobis ergo tunc proesentibus Roberto abbati, fratribus quoque Alberico, Odoni, Joanni, Stephano, Letaldo, et Petro, sed et omnibus quos regulariter et communi consilio vobis sociare decreveritis, hoc sanctum propositum servare, et tunc consuluimus, et ut in hoc perseveretis proecipimus, et auctoritate apostolica per sigilli nostri impressionem in perpetuum confirmamus.