Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.17
Unproofread scanNot analysed yet
Cardinalis Bellarminus, qui secundo loco adducitur, nihil affirmat, sed aliis judicium reliquit, ut verba ejus manifestant, lib. de Script. Eccles. in Joachimo. Quod vero cardinalis Baronius, tom. XII Anna. ,ann. 1164, scribit Joachimum Petro Lombardo adversantem in concilio Lateranensi fuisse damnatum, improprie dictum quis non videt? non enim persona abbatis, sed libellus de Trinitatis unitate et essentia ab eo editus, reprobatur. En verba concilii cap. 2: Damnamus ergo et reprobamus libellum, seu tractatum, quem abbas Joachim edidit contra magistrum Petrum Lombardum, de unitate seu essentia Trinitatis; utpote quod in co asserebatur S. Trinitatis unitas non esse realis et individua, sed similitudinaria, non aliter atque plures homines dicuntur unus populus. Subticuit autem Pennottus personae Joachimi excusationem, quam concilium subjungit, inquiens: In nullo tamen propter hoc Florensi monasterio, cujus ipse Joachim exstitit institutor, volumus derogari, quorum ibi et regularis est institutio, et observantia salutaris, maxime cum ipse Joachim omnia scripta sua nobis assignari mandaverit, apostolicoe Sedis judicio approbanda, seu etiam corrigenda; dictans epistolam, quam sua propria manu subscripsit, in qua firmiter confitetur se illam fidem tenere, quam Romana tenet Ecclesia, etc. Epistola autem ipsa exstat typis excusa cum commentariis in Apocalypsim, cujus initium, Universis quibus litteroe istoe, etc. finis vero, Hoc scriptum feci ego abbas Joachim, et propria manu roboravi, anno Dominicoe Incarnationis 1200 et sic me tenere confiteor sicut in eo continetur. Ego Fr. Joachim abbas. Floris. Annectuntur eidem litterae apostolicae Clementis papae II ubi inter caetera inquit: Cum igitur jubente et exhortante bonoe memorioe Lucio papa proedecessore nostro, expositionem Apocalypsis, et opus Concordioe inchoasse, et postmodum auctoritate Domini papoe Urbani successoris ipsius composuisse dicaris, Charitatem tuam monemus et exhortamur in Domino per apostolica scripta mandantes, quatenus laboribus tuis in hac parte peroptatum et debitum finem imponens (gratia Domini prosequenti) ad utilitatem proximorum opus illud complere, et diligenter studeas emendare: reniensque ad nos quam citius opportunitas aderit, discussioni apostolicoe Sedis et judicio te proesentes. Si enim velis in abscondito retinere, diligenti cura prespicias, qua possis summi Patris familias offensam de talento tibi commisso satisfactione placare. Datum Laterani 6 idus Junii pontificatus nostri anno primo. Quo videas non temere Doctoris, seu scriptoris ollicium sibi in Ecclesia sumpsisse Joachimum, sed trium summorum Pontificum Lucii, Urbani et Clementis hortatu ac praeceptione; quod si in aliquo lapsus est, id alta Dei providentia effectum credas, nimirum ut ita suae fragilitatis admoneretur, ne tam alte supra naturam volans, altum saperet aliquando, sed timeret.