Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VI. Defenditur B. abbas Joachimus a calumniis Pennotti et aliorum
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.18
Unproofread scanNot analysed yet
Non defuere nihilominus qui spiritu malignitatis ducti Joachimum et ejus asseclas Florenses monachos de crimine haeresis infamarent; ut quidam Lucanensis episcopus, quem tamen Honorius III severe coercuit, datis ad illum litteris apud S. Petrum 4 non. Decemb. Pontif. ann. 1 quas referunt Jacobus Graecus in Chronologia ordinis Florensis sectione 20 et Paschalinus Regiselinus in prologo ad prophetias Joachimi. Addidit alias idem Honorius anno 5 quae exstant tom. 3 Regest. ipsius sub numero 268 in Vaticano archivo, quas a R. P. Fr. Luca Waddingo accepi, tenoris sequentis: