Latin
5.6.2.23 to 5.6.2.43
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.2.23-43
Unproofread scanNot analysed yet
his verbis quae referre placet, ut videat Pennottus perperam hactenus abbatem sanctum intellectum cum agit de canonicis sancti Rufi. Ut autem intelligatur quod dicatur, libet ipsos filios Jacob singulis ordinibus assignare. Primus ordo religiosorum institutus est ab apostolis in Ecclesia primitiva: et ipse designatus est in Ruben. Secundus in Antiochia, ubi primo dicti sunt discipuli Christiani; et ipse designatus est in Simeon. Tertius in Alexandria, de quo, ut refert Ecclesiastica Historia, multa laude digna retulit Philo Judoeus, laudans sobrietatem et conversationem illius; et ipse designatus est in Levi. Quartus ordo institutus est in Africa a B. Augustino; et ipse designatus est in Juda. Quintus ordo fuit canonicorum regularium in occiduis partibus institutus, qui pro parte ipsius reguloe quam tenet dicitur et ipse S. Augustini: et ipse designatus est in Issachar. Sextus ordo videtur esse canonicorum Proemonstratentium: et ipse designatus est in Zabulon· Hoec de filiis Lioe. His de sex ordinibus clericorum dictis, subinfert de totidem ordinibus monachorum. Baloe ancilloe Rachelis natus est in filium ordo monachorum, in Groecorum quidem Ecclesia a sanctis Patribus institutus; hic itaque ordo designatus est in Dan filio Baloe ancilloe. Genuit autem Bala secundum filium, nomine Nephtalim, qui videtur designare Occidentalium ordinem monachorum (nimirum sub S. Patris Benedicti disciplinis eruditos )et desiit parere. Sed et Lia in hoc ipso oemulata sororem, tradit et ipsa Zelpham ancillam suam viro suo, quoe genuit Gad et Asser, in typo duorum ordinum laicorum fratrum, qui claruerunt his temporibus in partibus Orientis, hoc est Hospitalis (nunc S. Joannis )et Militum Templi. Duos tandem ordines monasticos sub Joseph et Benjamin filiis Rachel et fratrum omnium extremis adumbratos, nondum incoepisse suo tempore dicit, nec mirum, cum ii fuerint ordines praeclarissimi Praedicatorum et Minorum, de quibus Joachimus in commentariis Hieremiae perspicue prophetavit.