Latin
5.6.2.44 to 5.6.2.55
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.6.2.44-55
Unproofread scanNot analysed yet
Videat nunc, quaeso, Pennottus quibus magis Joachimus faveat, clericis an monachis? Nam quod de canonicis regularibus quinti ordinis scribit, de congregatione quadam manifestum est debere intelligi, illa nimirum quae in Galliis regula S. Augustini canonice donata est, et geminato canonis et regulae nomine canonicorum regularium vocari coeperat. Quo vero anno id acciderit Joachimus non promit; et quod asserit a S. Rufo fuisse institutam, non a se, sed ex aliorum relatione scribit: et forsan vulgo dicebatur ordo ille a S. Rufo institutus, quod in ejus monasterio institutus esset; indeque a S. Rufo ad multa alia derivatus sit. Verum ejusmodi clericorum antelatio non ita mordicus ex mente beati viri accipienda est, quasi multum temporis inter clericorum et monachorum institutionem interfuerit: nam cap. praecedenti (seu 19 introduct.) utrosque in primitiva Ecclesia ortos fuisse contendit, inquiens: Inito autim primo statu, et inchoato secundo (qui coepit a Christo Domino) mox clericorum et monachorum ordines inchoati sunt: haud dubium quin in Ecclesia primitiva, qui et vitam ecclesiasticum proedicando et ordinem monasticum per communem vitam servabant. Tanta autem fuit communio duorum ordinum istorum in hoc statu secundo, ut nec clerici deessent in eo, qui viverent communiter sicut monachi, nec monachi quibus officium committeretur clericorum.