Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod de duplici Leporio dicitur, parum constare probavimus in comment. ad an. 406, ubi Pennotto suppresso nomine respondimus, qui tamen inde praecipue movetur, ne videlicet reperiretur discipulus aliquis Augustini: ad haeresim declinasse. Sed hoc leve admodum est; nec minuit tanti pastoris gloriam una morbida ovis, sicut nec Christi magisterium unus Judas, eo praesertim quod postmodum Leporius iste opera ipsius Augustini scribitur ad bonam mentem redactus. Porro praefato loco ostendimus, testimonio Appiani Alexandrini et Ambrosii Moralis reperiri Uticam in Hispania, ejusdem prorsus nominis cum Africana.