Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.11
Unproofread scanNot analysed yet
Recte quidem id objiceretur, si codex excusus, quo Pennottus usus fuit, vitiatus non esset; ipsum tamen oportuit emendare ex aliis correctioribus; in sententia siquidem illa, sub Paciano Barcinonensi episcopo nascitur Paulus Orosius, etc. non sunt anni Domini 384, sed 370, ut suo loco videri potest. Quo dato ruit objectio, nam anno 400 quo missus dicitur ab episcopis Hispanis ad Africanos erat aetatis 30 et quidem juvenis, quamtumvis presbyter; sic enim vocatur ab Augustino ad quem praecipue mittebatur. De legatione ipsa multis egimus ad annum 400.