Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.5
Unproofread scanNot analysed yet
Magnopere etiam excidit Pennottus, cum scripsit esse contra Ecclesiae traditionem, asserere epistolam Jacobi canonicam non a Jacobo Minore, sed Majore fuisse conscriptam, eo quod in officio Minoris legatur in primo nocturno Breviarii Romani. Sane hac in re eximius Theologus manifeste ignorare convincitur, quid requiratur ut aliquid habeatur ex traditione Ecclesiastica, cum constet historias sanctorum, quae in Breviario leguntur, non gaudere inevitabili certitudine; praeterquam quod epistola illa legi possit eo die per accommodationem nominis Jacobi: et correctoribus Breviarii satis fuisse S. Hieronymum Jacobo Minori eam tribuere lib. de Script. Eccl. ,et Pennottus ipse lectiones S. Herculani approbatas a S. congregatione illustriss. card. sacr. rituum non vult recipere, quod in eis dicatur fuisse professione Benedictinus. Caeterum tam distat a traditione Ecclesiae, quod epistola ipsa sit Jacobi Minoris, quod in Commentariis nostris ostenderimus ex traditione totius Ecclesiae Hispanae et Syrae, et ex re ipsa fuisse opus Majoris, et totius novi Testamenti primam scripturam. Relege quae ibi diximus ad annum 37, num. 6 et 7, et quanta gaudeat probabilitate sententia Dextri videbis. Gravius excessit Pennottus. dum id quod asserit Dexter, duodecim tribus, quibus Jacobus misit epistolam, fuisse intra Hispaniam, esse commentum, et aperte contra sacram Scripturam lib. IV Reg. Hoc si esset, haereticum esse nemo negaret: verum an ipse librum illum legerit aut intellexerit, ex his quae late scripsimus praedicto loco num. 5, cunctis facile patebit; quae ne actum agere videamur in praesenti non repetimus. Acrem nihilominus censuram amico libenter condonamus: et illam etiam, qua contra historiam evangelicam Joan. XI esse dicit, Judaeos Hierosolymitanos, litteris datis, Hispanos Judaeos super Christi morte consuluisse. Qua de re fuse egimus ad anuum Dom. 35, comment. 2, n. 1, et ad an. 37, comment. 3, n. 1. Ex quibus planum fiet quis rectius Evangelium intellexerit: satisque frigide oppositum in verbis Joannis XI fundari.