Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.6
Unproofread scanNot analysed yet
Deus bone, quam falso calumniatur Dextrum! Probavimus ad annum 38 Saulum in Paulum conversum anno Christi 36 (dic 25 Januarii) id est, secundo ab Ascensione Domini anno, uti Ecclesia Romana in suo martyrologio profitetur: et cum eo Baronius in notis ad cam diem. Cum autem Paulus ipse profiteatur post annos tres venisse Hierosolymam, necessum est ut is ejus adventus inciderit in annum Domini 38 quod Dexter asserit; nam totus 36 numerandus est, cum conversio Pauli in initio illius acciderit, id est 25 Januarii. Non igitur Dexter vult Paulum post conversionem, id est, statim ac conversus est, venisse Hierosolymam, ut putat Pennottus ex suo capite; sed quod anno Domini 38 post conversionem, id est, jam conversus venit, nimirum non ante conversionem, sed anno Domini 38 qui scilicet tertius ab ea fuit. At unde accepit Pennottus Paulum non ante 38 Domini conversum fuisse? et non ante 41 ascendisse Hierosolymam? Id Dexter minime asserit, nec qui quam probabili saltem conjectura.