Latin
Ad Objecta Pennotti Contra Dextri Chronicon Incipit Apologetica Responsio, § VII. Objectis a Pennotto contra Dextri et Maximi Chronica fit satis
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.8
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ut minimum delere ex suis notis Pennottus debuerat, utpote prius a me admonitus de errore: quod enim hoc loco Dexter asserit, venisse scilicet Romam Polycarpum sub Aniceto, tam verum est, ut id affirmaverint posteriores inter priscos Doctores, quibus tutum non erit reluctari, id est, Irenaeus lib. III contra haer. cap. 3, Hieronymus lib. de Script. Eccles. in Polycarpo, et Eusebius in Chron. anno Domini 156. Hucusque alii modernorum subscripsere. Dedimus eorum verba in Comment. ad hunc ipsum annum.