Latin
5.7.9 to 5.7.10
Flavius Lucius Dexter, Apologeticus Contra Recentes Impugnatorem 5.7.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Immo ob id potius Higinius ad Leronem relegatus est, quod insula esset serpentibus plena, ut certius moreretur: et idcirco forsan dolebat Ambrosius ad Valentinianum scribens, exsilium senis. Vide quae hac de re diximus ad annum 384. Illud vero quod de S. Paulino objicit, quam sit abs re, exposuimus data opera in superioribus ad annum ipsum 396, tametsi nomen Pennotti honoris gratia, et loci subticuerimus, quod eo temporis Tripartitam suam nondum ediderat, illic lector nodum solutum reperiet, et objecta falso niti fundamento.