Latin
3.2.628 to 3.2.642
Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae 3.2.628-642
Unproofread scanNot analysed yet
multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Sane duxisse secum uxorem suam in Syriam Pilatum, cum Praeses ejus provinciae factus fuit, non solum ex Evaugelio, sed ex Ethnicorum libris habemus; nam tametsi ante quinque annos (ut scribit Cornelius Tacitus lib. annal. 3, sub quarto nomirum Tiberii Caesaris Consulatu, qui incidit in annum Christi vigesimum secundum, ut ex Fastis Onuphrii liquet) Severus Cecinna gravissima Oratione censuisset, ne uxores maritos in provinciam proficiscentes comitarentur; verum legis rogatio est elusa, intercedente Valerio Messala, ac per omnia commodius esse ostendente, si illae maritos assectarentur: quod ita jussum fuit. Caeterum qui subsistere poterit id quod de uxore Pilati Dexter refert, admonitam scilicet per somnium in Christum credidisse, et salutem consecutam fuisse? Quomodo per somnium admonita est, quae per visum fatetur, se multa passam fuisse: Multa (inquit) pasta tum hodie per visum? Quod si perterrefacta fuit per visum a Daemone, unde infert illam in Christum credidisse? Quam vero salutem consecuta est? Animaene, an corporis? Quod ad visionem attinet, non est quod moveamur, per visumne an per somnium dicendum sit eam passam; certum namque est noctu id accidisse, cum super ea re miserit ad maritum mane sedentem pro tribunali, ut Christum judicaret. Unde quod vulgata editio legit in Evangelio, Hodie per visum, sanctus Pagninus vertit, Hodie in somnis: quare illud hodie idem est atque hac nocte, cum somnia eo temporis frequentius contingant. Deinde multi (fateor) credidere, perterrefactam fuisse nocte illa salutiferam Domini necem, antecedente a malo daemone, qui facti poenitentia ductus, timebat jam ne forte ipsius mors majorum sibi malorum causa foret, quam ipsa vita: quod inter alios Rabanus Maurus bis edocuit: Intelligens Diabolus, se per Christum spolia amissurum, vult per mulierem liberare.