Latin
3.2.643 to 3.2.664
Flavius Lucius Dexter, Chronicon Omnimodae Historiae 3.2.643-664
Unproofread scanNot analysed yet
Refert Baronius pro hac sententia divum Ignatium in epistola ad Polycarpum, et tamen neque in ea, neque in alia ex suis quippiam hac de re valui reperire. Verum enimvero prastantes sanctitate, ac doctrina Patres arbitrati sunt non cacodaemonis imposturam passam ea nocte Pilati uxorem, sed Dei miserantis visionem et consolationem, qua de salute sua admonebatur, et Jesu Christi divinitate: sic Chysostomus: Non Pilatus somnium videt, sed uxor, quia magis digna; vel quia forte ille non dixisset. Quasi diceret: Dignior erat uxor ejus divinis illustrationibus, et ideo non eas passus fuit Pilatus, sed conjux. Volebat quidem Deus illo testimonio comprobare suam innocentiam: quod si in somnis Pilatum de ea admoneret, nollet ille visionem propalare; per uxorem vero effectum est, ut in oculis totius populi, sedenteque marito pro tribunali, testimonium de innocentia Domini prolatum sit. Unde Chrysostomus subdit: Propter hoc dispensatur a Deo, quod mulier vidit, ut manifestum omnibus fieret. Hilarius quoque can. 33: Species (an) in ea gentium plebis est, quae jam fidelis eum, cum quo conversabatur, incredulum populum ad Christi fidem advocat. Quia ipsa multum sit passa pro Christo in eamdem gloriam futurae spei illum invitat. Sic etiam Ambrosius lib. X in Luc. cap. XXIII: Monebat uxor (inquit), sed a quo mota? Lucebat in nocte gratia, Divinitas eminebat, nec sic a sacrilega sententia temperavit. Nec dissentit Augustinus relatus a D. T…oma in Catena aurea, dum docet, utrumque conjugem, agente Deo, testimonium pulice pro Christo tulisse: ille siquidem clamavit, Nihil mali fecit; ipsa vero. Nihil tibi et justo illi; quod Hieronymo etiam teste, fidei gentilis populi praesagium fuit. Mihi horum placitum, quod et Dexter tuetur, multo magis probatur; nempe intelligi nequit, quod diabolus eo ipso temporis momento, quo mortem Christo Domino moliebatur, eamdem tantopere cuperet impedire, terrendo Pilati conjugem;