Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Idipsum ex erratis, defectibus, et superfluitatibus hujus codicis evidenter convinci potest. Quis enim de novo Chronicon scribens, ut doctissimo auctori supponeret, non curaret, ca quae communiter recepta sunt non alterare, nihil incredibile illi ascribere, et absque mendis et erratis illud dare in lucem? Quis res notissimas, et patriam auctoris concernentes omitteret? Quis quaedam replicaret, quaedam detruncata relinqueret? Quis nomina propria virorum a Dextro notorum subdubia nomenclatura donaret? In his tamen omnibus codex noster multis scatet mendis et defectibus. Multa aliter quam a recentioribus existimantur hic scripta sunt, tametsi nihil praeter rationem, nihil tanto auctore et antiquitate indignum, quod ex professo commentaria nostra propugnant. Sed demus erratorum exempla, quae tu, lector, quaeso, judices, an ab aliquo neoterico fingi potuerint. Qua in re non minimum deferri debet R. P. Calderoni, dum omnibus suis scatens mendis, Chronicon istud in lucem dedit; nullum siquidem majus testimonium in Dextri favorem adduci poterat, nullum tantam vetustatem probaret, quam codex ipse nullo labore et correctione expolitus. Sumamus nunc inde argumenta. Anno Domini 34 codex sic habebat: Florei per id tempus in Hispania C, Oppius C. F. C. paler centurio, qui morientem Christum praedicat Hierosolymis esse Filium Dei, ubi illae notae, C. Oppius C. F. C. pater centurio, ut jacent, nullum sensum reddere possunt, nam C. Oppius non fuit Caii filius, nec pater centurio; sed fuit centurio filius Cornelii pariter centurionis: et pater centurio non praedicavit Christum morientem, sed Ipse C. Oppius. Quare necessario sic verba illa reddenda sunt: C. Oppius cent. F. Corn. pariter centurio: ut sit sensus; Caius Oppius centurio, filius Cornelii pariter centurionis, qui morientem Christum praedicat, etc. Idque necessario credendum alia Dextri testimonia convincunt. Ergone de industria poterat tam turpiter locus iste depravari? Certe multos exscriptores oportuit concurrere ad tantam deturpationem conflandam, e quibus recentiores ignorantiam praecedentium in pejus commutarent.