Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus ad annum Domini 255 agitur de Felice illo notissimo, qui in causa Basilidis Asturicensis episcopi, et Martialis Emeritensis scripsit ad S. Cyprianum; ejus vero memoria si a moderno scriberetur auctore, ut antiquo tribuatur, dubium non est, quin cum communi Scriptorum placito, ne in re videlicet manifesta a vero deviaret, vocasset ipsum, episcopum Caesaraugustanum; Cyprianus etenim de ipso inquit: Et ut alius Felix de Caesaraugusta fidei cultor, et defensor veritatis, litteris suis significat. Nunc vero auctor noster non vocat eum episcopum, sed presbyterum, nec de Caesaraugusta, sed de Vallata urbicua, quod certe nisi ab antiquissimo scribi non potuit, nam moderni omnes concorditer primum illud asseverant. Ut autem suo loco perspicue ostendemus (ad ann. Domini 255), Felix ille presbyter fuit Vallatae Urbicuae in Vaccaeis, non longe ab Asluricensi urbe, cujus Ecclesiae caudam in suis litteris apud sanctum Cyprianum egit; et omni fundamento destituitur assertio episcopatus Caesaraugustani; quod dante Deo persuadebimus.