Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper ad annum 429 Toletanus antistes vocari dicitur Martinus, vel Majorianus, et anno 430 pontifex Caesaraugustanus vocatur Valerius, vel Valerianus; in quo sane (quod ad alia quoque loca ostendimus in Commentariis) varietas lectionis ex depravatione amanuensium orta, in textum immissa est; quosdam enim lectionem veram ignorantes ad marginem unam, et in textu alteram annotasse, res ipsa convincit, uti in omnibus antiquis scriptoribus fieri conspicimus: alias enim quonam pacto auctor sui saeculi, et patriae praeclarissimos antistites ex nomine saltem non cognosceret? aut quis recentior cui data esset fingendi potestas, id Dextro tribueret? nisi forsan insaniret, et vellet omnium judicia contra se concitare.