Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec incredibile est, S. Vincentium martyrem, et S. Eulaliam Barcinonensem omitti potuisse a recentiore, qui vellet Dextro opus recens imponere; nam Vincentio illustrior, et notior ex martyribus nullus erat, et Eulalia ex urbe ipsius Dextri fuit: ut alios ex notioribus Hispanis omittam, qui a codice absunt. Nemo certe sanae mentis, qui exquisitiores martyres intexuit vulgatiores abnueret. Ex quo manifestum fit hos non esse scriptoris defectus, sed exscriptorum: qui in opere moderno locum habere non possunt, sed in antiquissimo; in quo nimirum dum longo temporum decursu a variis transsumptum est, multi novique in dies defectus, seu oblivione, seu celeritate amanuensium, admissi fuere. Nullus notissimorum martyrum (ut par est credere) a Dextro praetermissus est, sed oscitantia librariorum multi, quemadmodum eorumdem vitio verti debent transpositiones, et replicationes quarumdam sententiarum, de quibus jam diximus; cui enim semel omissae fuissent et restitui deberent, errore factum est, ut quae prius in margine restitutae fuerant, postmodum ab alio exscriptore loco indebito intermistae sint.