Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum est quantum hominum ingenia inter se dissideant; nam ex iisdem floribus quidam mel, quidam vero fel et venenum eliciunt, quemadmodum apibus et vespis accidit: et idipsum nobis objiciunt, quo eos infestamus. Inde igitur improbari existimant Chronici hujus auctoritatem, quod ad Hieronymum scriptum non sit, quod multis scateat mendis, quod quaedam praeter omnium notitiam et exspectationem contineat: quasi vero non multo magis haec ipsa antiquitatem et germanitatem auctoris convincant: ut modo expendebamus; nam si in auctore mille et ducentos annos excedente, cujus opus tot saeculis delituerat, nihil non vulgare reperiretur: si codex ejus nullibi mendosus esset, nusquamve difficultatibus implicitus, quis non de ejus vetustate diffideret? ergone tam iners, et ignavus fuisset, ut nihil peculiare assereret; tam purus, ut ab exscriptoribus maculari non posset; quod nec ipsis sacris libris concessum fuit? Alii verisimiliora opponunt, quibus nunc operae pretium est satisfacere.