Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quae hactenus adversus germanitatem hujus Chronici ab ejus detractoribus inventa sunt, tametsi varia et multa, juxta ingeniorum diversitatem, possumus nos claritatis gratia, ad tria reducere capita: 1° Objicitur quod non correspondet conditioni, et qualitatibus auctoris. 2° Quod nec titulo a Dextro ipsi apposito; 3° Quod historia ipsa in se congerit multa tanto auctore indigna, et nonnulla eorum sunt multo recentiora ipso auctore: et ex his omnibus spuriam et suppositam volunt convinci. Sed caveant, quaeso, ne de ipsis illud Judae apostoli dici queat: Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur. Vae illis. Nec mirum, cum sint Nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur, utpote quae exterminium minantur, et interitum, sed post tonitrua et fulgura, in ventos resolvuntur, et flatus: Arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatoe, nimirum quia fructus pomposa frondositate promissos non dederunt: Fluctus feri maris, dispumantes suas confusiones; dum videlicet tempestatem a longe minitantes, in spumam illico, in littoris accessu, deficiunt cum non minima sui confusione: Sidera errantia, quibus procella tenebrarum servata est in aeternum, quia cum ad justitiam et veritatem possent multos, velut stellae fix»ae, in perpetuas aeternitates erudire, et suis dominis et auctoribus opuscula quaeque tribuere; perpetuo tempestatem instar errantium siderum concitant; et tamen ipsis solis procella tenebrarum servula est, caeteris in luce et quiete permanentibus. De iis profecto illud Hieronymi ad calumniatores sui Chronici dicere possem: Non ignoro multos fovequit solita libidine detrahendi omnibus (quod vitare non potest. nisi qui omnino nihil scribit), huic volumini geminum dentem infigant: calumniabuntur tempora, convertent ordinem, res arguent, syllabas ventilabunt; et quod accidere plerisque solet, negligentiam librariorum ad auctores referent. Quos cum possem meo jure repercutere, ut si displicet non legunt; malo tamen breviter placatos dimittere, eorum objectiones per capita singula dissolvendo.