Latin
1.8.14 to 1.8.30
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.8.14-30
Unproofread scanNot analysed yet
nam a vetustissimo tempore uti pontifices confessores credebantur, et celebrabantur. Dices forsan id ex plumbeis laminis Sancti Montis Grannatensis, quae idem asseverant, accipi potuisse. Sed nihil minus; quin potius, Dei providentia factum est, ut prius Dexter e Germania in Hispaniam descenderet, quam Sancti Montis thesaurus inveniretur, et effoderetur, Dexter siquidem venerat anno Christi Domini 1594, ut manifeste comprobatur ex litteris P. Torralbae, et ex omnibus quae nunc exstant Chronici copiis, eoque ipso anno evulgari coepit: at vero laminae Grannatenses anno sequenti 1595 repertae sunt, quae tempore Neronis latuerant; altera quidem die 22 Martii haec continens verba: Anno II Neronis imp. Martii kalendis, passus fuit martyrium in hoc loco Illipulitano, electus ad hunc effectum S. Iscius, apostoli Jacobi discipulus, cum suis discipulis Turillo, Pannuntio, Maronio, Centulio per medium ignem, in quo vivi combusti fuerunt, aeternam vitam petentibus transivere; ut lapides in calcem conversi fuerint: quorum pulveres in hujus sacri montis cavernis jacent. Eodem mense reperta est alia aenea tabula, haec continens verba: Corpus ustum S. Mesitonis martyris. Passus est sub Neronis imp. potentatu. Decima Aprilis reperti sunt pulveres sacri S. Ctesiphonis, cum plumbea tabella, et die 30 ejusdem, reliquiae S. Caecilii, cum sua. Mira igitur Dei providentia accidit, ut Dexter praeveniret tabularum illarum ac sacrarum reliquiarum inventionem, quo nimirum invicem sese confirmarent, et Dexter thesauro Illipulitani montis fidem faceret, et nunc ipse mutuo ab eodem acciperet.