Latin
§ 1. Qua et quanta, omnimodam hanc Historiam germanum Dextri fetum esse convinc…
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec anno Domini 71 agit auctor de accessu S. Onesimi ad Hispanias cum S. Polyxena Hispana, et S. Sara ejus socia, discipulis ia Achaia S. Andreae apostoli: quod tamen a nemine integre scriptum reperitur, ut Dextro tribui posset. Non diffitemur menologium Graecorum ad 23 Septemb. secundum translationem cardinalis Sirleti, agere de S. Polyxena S. Andreae discipula, quae cum Rebecca virgine in Hispaniam reversa est, et in textu ipso Graeco originali agitur etiam de accessu S. Onesimi cum eis, quod Sirletus tacuit, ut suo loco notamus: caeterum inde deduci non potuit quidquid Dexter hoc loco asseverat; si enim inde deduceretur hujusmodi historia, haud dubium veterator scriberet, Onesimum cum Rebecca, et Polyxena in Hispanias ivisse, ut ibidem asseritur a Graecis; nunc autem socia Polyxenae non dicitur Rebecca, sed Sara: quare cogimur affirmare canonem istum historiae auctoris nostri non esse recens e Graecorum menologio, aut aliunde suffuratum, sed ab eo concinnatum, qui menologium ipsum procederet, et ex historiis, ac testimoniis vetustioribus acceperit.