Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
Instant nihilominus adversarii, quaedam in his Chronicis reperiri Dextro recentiora, ut quod de festo immaculatae Conceptionis mentionem faciat ad annum Domini 308, cum tamen lippis et tonsoribus constet, ante annum 1100 nusquam gentium ejusmodi festivitatem celebratam fuisse: et quod inibi de ordine Augustiniano memoria fiat, cum tamen usque ad dictum fere saeculum nec nomen ordinis, nedum Augustiniani in usu fuerit. Addunt tandem inventoris moderni ingenium in eo non parum clucere, quod cum multorum martyrum nomina his Chronicis ingesserit, de industria illos dumtaxat admisit qui in veteribus Ecclesiae tabulis sine nomine urbis aut provinciae referuntur: eosque certis Hispaniae urbibus accommodavit: et nonnullos quoque qui Carthagine coronas acceperunt, ex Africana ad Hispanam traduxit.