Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad tertium objectorum caput reducuntur ea quae historiam ipsam concernunt, multa siquidem (aiunt) a veritate aliena in ea sunt, non pauca incredibilia, et ultra omnem humanam fidem. Quibus ego illud imprimis respondere possem, quod detractoribus Eusebiani Chronici Hieronymus, Dictorum fidem suo auctori assignent, et praeterea non esse auctorem hunc, et opus in Catalogo Canonicarum Scripturarum receptum, et idcirco mirum non esse si aliquando a veritate deficiat; nec modernum; ut ea sola scriberet, quae modo inter vulgatos auctores recepta sunt: quin potius ex eo antiquitas auctoris manifeste convincitur, quod quaedam aliter quam nunc credantur scribat. Ex eo igitur quod in nonnullis forte deficiat, non recte infertur, alium a Dextro Chronici hujus auctorem fuisse, sed dumtaxat, non esse librum Canonicum, ut dixi. Vere tamen nihil incredibile, nihil improbabile auctor asserit, quantumcumque quidam vociferantes reluctentur: multa enim objiciunt, sive de epistolis Jacobi, et Pauli ad Hebraeos, quae ad Hispanos dumtaxat in hoc codice scriptae dicuntur, et illa a Jacobo Zebedaei, praeter communem Doctorum existimationem: sive de Centurionibus Evangelicis, qui in Hispania nati referuntur: sive de praedicatione et discipulis ejusdem S. Jacobi: sive de Judaeis Hispanis minime in Christi mortem assensum praebentibus: sive denique de aliis sexcentis rebus, quae aut falsae, aut incredibiles reputantur: eis vero ad plenum speciatim satisfacere ad Commentarios nostros pertinet, ubi uniuscujusque asserti fundamenta diffuse satis explicantur, et quae in contrarium faciunt, retunduntur.