Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc si quis reluctatur, non amplius contendam, post semel perfectum catalogum, Dextrum fuisse insenum. Sed quid si librum suum Dexter inceperit juvenis, cum 22 agebat annum (ejus aetatis erat anno 14 Theodosii Senioris), et paulatim pro temporis commoditate prosecutus fuerit, ac tandem senes anno Christi 430 absolverit? Augustinus certe Trinitatis libros senex absolvit, sed juvenis coepit: et quidam ex recentioribus in exiguo admodum Aphorismorum moralium volumine 30 consumpsit annos. Id quod in Dextro probabilius facit, militare, quod gerebat, munus, et negotia saecularia quibus a juventute addicitis fuerat. Nec enim Scriptoris officium primas in Dextro partes vindicavit, sed militia et praefectura: quibus praecipue intentus, recreandi animi gratia, rerum ecclesiasticarum studiis ab iaeunte aetate deditus, nonnihil quod supererat temporis, illis concedebat. Unde primum quidem a D. Hieronymo Clarus apud saeculum nuncupatur, ac deinde Christi fidei deditus; quinimmo et ipse ad Orosium scribit, ut ea studia consummaret, in quibus bonam vitae suae partem transegerat, domum rediisse, taedio munium publicorum affectum, ibique omnimodam Historiam perfecisse, usque ad annum Christi 430, et eam Hieronymo dicasse. Cum ergo ante praedictum annnru 393, seu 14 Theodosii principis, Chronico n suum in juventute coepisset, ut Hieronymo dicaret, facile potuit eo ipso anno illius a Hieronymo memoriam fieri, saltem ex relatione. Neque vero quis existimet non multo indiguisse tempore ad ejusmodi opusculum perficiendum, quod exiguum volumine sit; res enim in eo contentae multam, longamque aetatem in auctore pro sui verificatione poscebant; et rusticorum est, res magnitudine dumtaxat aestimare, et non potius valore, et virtute. Tute, lector, quanti habendus libellus sit, ex lectione cognosces.