Latin
§ II. Nihil esse quod hujus Chronici auctoritatem enervare queat
Flavius Lucius Dexter, Chronicum [Apologia Ad Lectorem] 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
At haec facilem habent solutionem. Placet nonnullis, quod Hieronymus ait, se 14 Theodosii principis anno librum illum absolvisse, intelligendum esse de Theodosio Juniore, cujus annus imperii 14 incidit in annum Domini 415, a quo usque ad Hieronymi mortem non interfuere tot anni, ut mirabile fuerit, librum in Hispania scriptum, ad Hieronymum in Bethleem commorantem dum adhuc viveret, remitti non potuisse; praesertim illis calamitosis temporibus, quibus totus fere orbis, nedum Hispaniarum regna, incursione Alanorum, Wandalorum, Suevorum et Gothorum in maxima erant confusione. Sed demus de Theodosio Magno et Seniore loqui Hieronymum, et vero librum suum de Script. anno Domini 393, perfecisse; quis tamen non videat, post absolutum semel catalogum Scriptorum Ecclesiasticorum, alios decursu temporis addidisse, qui ad ejus notitiam nondum venerant? et certe aliquos iu dies, reliquo vitae suae tempore, ante minime notos, agnovisse. et aliorum qui post annum illum lucubrationes suas evulgaverunt, scripta et nomina sibi succedente tempore nota, negari non potest. Quo semel dato, similiter fateri oportet, auctores recens inventos, seu evulgatos catalogo suo adjunxisse, cum ad illud eadem ratio cogeret, quae ad scribendum catalogum movit Hieronymum. Quod autem quosdam auctores de novo priori catalogo addiderit, exemplo manifesto convincitur in sancto Gregorio Iliberritano, qui sane eidem insertus reperitur, et tamen post duodecim, ut minimum, annos librum suum de Fide contra Arianos scripsit, utpote quem dicaverit Gallae I lacidiae Augustae uxori primum Ataulphi Gothorum regis, et postmodum Constantii Caesaris, ex quo Valentintanum Juniorem peperit imperio, anno Domini 419. Quis autem monstrare poterit identidem in Dextro non accidisse? semel vero possibilitate monstrata, facium ipsum ex catalogo Hieronymi, et anno scripturae Dextri convincitur. Praeterquam quod Hieronymus non affirmat ex certa scientia Dextrum ad se scripsisse omnimodam Historiam, sed ex aliorum relatione: nam ait: Fertur ad me omnimodam Historiam texuisse, quam necdum legi: facile tamen fuit Chronico nondum perfecto, ex relatione asserentis Dextrum scribere in gratiam ipsius, ejus librum a Hieronymo fuisse annotatum; et nihilominus non fuisse statim omnimodis perfectum, nec in lucem missum ab auctore, sed post mullos annos.