Latin · ~7 min
1.22.6.40 to 1.22.6.49
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.22.6.40-49
Not analysed yet
Certum est tamen ad profligandam provinciam maxime profecisse singularem ducis sanctitatem, quippe qui captivos pueros puellasque praecipuae pulchritudinis barbaris restitueret, ne in conspectum suum quidem passus adduci, ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur. Haec in diversa terrarum populus Romanus, nec ideo tamen visceribus Italiae inhaerentem summovere poterat Annibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur. Iam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excusseramus, iam Tarentum ad nos redierat, iam et Capua, sedes domus et patria altera Annibalis, tenebatur, cuius amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. O populum dignum orbis imperio dignumque omnium favore et admiratione hominum ac deorum! Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit; sed parte exercitus sub Appio consule relicta, parte Flaccum in urbem secuta, absens simul praesensque pugnabat. Quid ergo miramur moventi castra a tertio lapide Annibali iterum ipsos deos—deos inquam, nec fateri pudebit—restitisse? Tanta enim ad singulos illius motus vis imbrium effusa est, tanta ventorum violentia coorta est, ut divinitus hostem summoveri non a caelo, sed ab urbis ipsius moenibus et Capi- tolio videretur. Fugit et cessit et in ultimum se Italiae recepit sinum, cum urbem tantum non adoratam reliquisset. Parva res dictu sed ad magnanimitatem populi Romani probandam satis efficax, quod illis ipsis quibus obsidebatur diebus ager, quem Annibal castris insederat, venalis Romae fuit hastaeque subiectus invenit emptorem. Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentarias urbis tabernas; nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse. Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat.