Latin · ~7 min
1.22.6.50 to 1.22.6.61
Florus, Epitome Rerum Romanorum 1.22.6.50-61
Not analysed yet
Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque iam tum quom ab Alpe descenderat, apud Me-taurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat. Nero in ultimum Italiae angulum summoverat Annibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat. Tanto, id est omni, qua longissima est Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint, inopina-tumque hostem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est. Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, agnosco inquit infelicita- tem Carthaginis. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio. Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare. Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare. Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat. Sic factum ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem. Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum maximi duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi. Ubi de pace non convenit, signa cecinere. Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt. Sed tamen Anni- bal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.