Latin · ~2 min
Book 2, Topic 16, Chapter 5
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.16.5
Not analysed yet
Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum gladio cincta virilis militiae uxor agitabat. Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma cierat. Hic vero iam non privatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit conpulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame.