Latin · ~5 min
Book 2, Topic 16a, Chapter 6
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.16a.6
Not analysed yet
Cum solus etiam gravis paci, gravis rei publicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos consules, duos exercitus? Necesse fuit venire in cruentissimi foederis societatem. Diversa omnium vota, ut ingenia. Lepidum divitiarum cupido, quarum spes erat ex perturbatione rei publicae, Antonium ultionis de his qui se hostem iudicassent, Caesarem inultus pater et manibus eius graves Cassius et Brutus agitabant. In hoc velut foedus pax inter tres duces conponitur. Apud Confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant. Nullo bono more triumviratus invaditur, oppressaque armis re publica redit Sullana proscriptio, cuius atro-citas nihil insignius habet quam numerum centum et quadraginta senatorum. Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint? Romae capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis rostris videret, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis: Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne, si inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.