Latin · ~7 min
2.33.12.46 to 2.33.12.56
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.33.12.46-56
Not analysed yet
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus. Hic duae validissimae gentes,Cantabri et Astures; inmunes imperii agitabant. Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta. Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine. Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant. Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat; captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt. Haec per Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit. Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venun- dedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est; sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret. Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus barbaris videbatur hic impetus; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra. Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus, tam subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini prodidissent, a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit. Pro victoria fuit oppressisse consilia, sic quoque non incruento certamine.