Latin · ~3 min
2.33.12.57 to 2.33.12.60
Florus, Epitome Rerum Romanorum 2.33.12.57-60
Not analysed yet
Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum. Hic finis Augusto bellicorum certaminum fuit, idem rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quos se recipiebant, castra sua, quia in plano erant, habitare et incolere iussit; ibi gentis esse concilium, illud observari caput. Favebat consilio natura regionis; circa enim omnis aurifera est et chrysocoliae miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.