Latin · ~9 min
Lines 1.310-1.346
Forsett, Act II 1.310-346
Not analysed yet
PED. At tu me tenes ut viscus, et interficis ut basiliscus. 770
DRO. Sicut ferrum amovere se a magnete non potest, ita istius anima (quam
rapuit ad se attractiva vis vultus tui) recedere iam non valet rursus gradu ret-
rogrado. Amor in isto non accidentaliter sed essentialiter inest, ut evelli salvo
interim subiecto nequaquam possit. Quare non debes te opponere huic ita dia-
metraliter (et tanquam in linea ecliptica )negando quod rogat. 775
PED. Intuere obsecro cum commiseratione quadam evisceratum hoc et ex-
angue corpus Pedantii tui, cuius cor tot patitur dolores, quot sunt in campo
flores. Splen (quod ridere facit) iam lamentabile sonat; iecur pusillum cor-
radit et corrodit aquila Promethei, seu Amor; intestina cupitatibus (quasi
Furiarum taedis ardentibus) incenduntur; ventriculus (sive superiorem sive 780
inferiorem spectes) aestuat ut clausis rabidus fornacibus ignis. Sic undique
amor tui astat, et instat tanquam Hannibal ad portas, ut iam nullum sit per-
fugium, nisi tu des refugium: te peto ut portum, ut aram, ut asylum, deniqu
ut patronam . Si deseris tu, perimus.
DRO. Vides iam hunc te inexplicabiliter amare, et toto iecore, vel (ut vul- 785
gus dicit) toto corde; sed abusive, nam cogit amare iecur. Quare ostendas
te vicissim huic esse correlativum ,cordis enim relatio debet esse. Et qui
tangitur vero amore, debent ratione differre, non autem re :tractabilem vir-
ginem convenit esse primo et principaliter. Deinde doctus hic est, et magis-
traliter facundus. Nam sicut in septentrione ursae septem sunt stellae, sic in 790
istius capite septem sunt scientiae, quarum harmonia aeque est musica, ac
melodia ipsa septem planetarum, secundum Pythagoram .
LYD. Frustra laboratis, meos enim amores iam ante alter possidet.
PED. Proh deum atque hominum fidem! Ante rates causam? et mecum con-
fertur Crobolus ,putridae carnis animal, terrae filius, infoelix reipublicae lolium, 795
cui vix dignus est in sentina locus; quem ego docebo, quid sit irruere in alienas
possessiones. Tu interim dum eripis animam isto modo mihi, et furti, et sacri-
legii (nam mens mea res divina est) et homicidii rea es. Sane quod olim dixit
iratus Achilles: corque meum penitus turgescit trisitibusiris. 800
DRO. Quid? Tuum hoc corpus aethereum ut illud lutum terrenum attingat? Ab-