Latin · ~8 min
Lines 1.347-1.382
Forsett, Act II 1.347-382
Not analysed yet
surdum: quin potius sicut ex bovillo cadavere computrescente prodeunt vermes,
sic corruptio Croboli illius (qualis qualis sit) generatio sit Pedantii, de quo quoad
humilitatem vere dici potest (<non> quod sublunaris est, sed quod ad artes attinet)
supercoelestis est. 805
LYD. Mihi abeundum est, cum videam vos irasci tantopere.
PED. Ah! Iam mitesco rursus. Nos cholerici et cito succensemus, et cito placa-
mur. O Phoenix unica orbis terrarum! Respice, non despice Pedantium, et vel uno
verbulo amabili laetitiam instilla febricitanti cordi meo.
LYD. Convalescas ut lubet: me multa manent domi negotia [Exit. ]810
PED. Evanuit vero? Quid putem? Contemptumne me? Non video vel in mori-
bus, vel in rebus gestis, vel in hac mediocritate ingenii quid despicere stulta pos-
sit. Dicam de te, Lydia, ut Hannibal de Phormione ,multas vidi delirantes foem-
inas, at quae te deliraret magis, vidi neminem.
DRO. Imo te video delirare, qui vis hanc gravitatem tuam ferri sursum, seu 815
elevari in levitatem amatoriam, cum natura velit omne grave ferri deorsum
PED. Mihi vero sic omnem abstulit animum, ut nesciam ens sim an non ens.
Sequere me.
Actus II, scena iv
TYROPHAGUS, CROBOLUS
TYROPHAGUS At quid si fraudes has nostras senserit? 821
CROBOLUS Quid si loquantur lapides, et videant postes? Hic quovis est obtus-
ior lapide, nec maioris negotii est istum fallere, quam ferire trunctum. Tu me vel
nescire hic quid sit, vel ars nostra quid possit, putas? Hic vanus est, hic Narcissus
est, sui admirator inexplebilis. Cum ergo audierit Leonidam in honore et gratia 825
esse apud regem, eundemque obtinuisse, ut regiam iste prolem erudiat, laetus,
gloriosus facile credet, quod cupit; nullum dolum, nullas fallacias suspicabitur.
Accinge iam itaque te.
TYR. At metuo male, ne viginti minas, quas volumus, crediturus fidei meae
non sit, cum cognitus ei haudquaquam sim: et certi si nosceret, nequaquam cre- 830
deret.