Latin · ~7 min
Lines 1.384-1.344
Forsett, Act II 1.384-344
Not analysed yet
CRO. Vah, ubi est acumen tuum? Quasi vel velit vel audeat negare, quod Leo-
nidae postulatur nomine. Te vero indutum hac tunica satellitis regii, et fide et
honore dignissimum iudicabit. Si non obtinueris, nil pericli, sin adeptus, par-
ticeps praedae eris. Eia igitur, age.
TYR. Si vel viderit semel mores meos venustos, sermonis grandiloquentiam, 835
gestum corporis athleticum, vultum non macilentum et veternosum, sed flori-
dum et ventosum, proculdubio principis in aula me nutritum coniiciet.
CRO. Fac ut sentiat te aulicum esse revera, salutes hominem submisse, cur-
vato corpore, tibia altera porrecta retrorsum longissime, pleno cum complexu
brachiorum compelles magnificentissime, promittas summos quosque honores, 840
donec in officinam perductus fraudum tuarum, e rudi metallo in nummum legi-
timum cudatur.
TYR. Incidisti in hominem capacissimum disciplinae huius. Veterator aut syco-
phanta me nemo doctior: gestit iam animus meus mihi aggredi hominem.
CRO. Intellextin' tu non relevandam hanc artem nostram alchymicam? Extra- 845
henda est ei quinta essentia.
TYR. Sine modo, ego eum tractabo astute et alchymice.
CRO. Incipe, ad appositum: ostium patet, invitat ultro te domus ipsa. Tu fac
ut dominum hunc suum suppositium evomat illico. Ego te domi meae hospitis
expectabo. 850
TYR. Eo. [Exit. ]
CRO. Spero quidem iam id effecturum me, ut et iste sumptus nobis perpetuos
suggerat, et mihi deinceps faciliores sint ad Lydiam meam aditus, si istum istinc
abegero, qui iam nos, ut Argus, observat, inhians puellulae quasi praedae suae:
quem ego nunc ut praedam meam deglutiam. Sentiet stomachi nostri calor 855
quanto superet struthiocameli furnum. Nam certe concoquere hominem, et plane
absumere decrevi.
Pogglostum credo carcere conclusum aliquo, cum iam nusquam appareat. Reviso
quid hic agatur.
Forsett Neo-Latin The Latin Library The Classics Homepage