Latin
CAP. XVIII
Fortunio Liceti, De monstris 107
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitramur itaque per illam conjunctionem capitum, per quam mutuus erat praecipuorum membrorum utriusque puellae consensus, ab aegrotantis corpore halitus, &spiritus morbificos in alterius membra praecipua transfusos esse morbi consimilis in superstite procreatores; quae propterea eodem morbo mox interierit. Quin &ea de caussa interiisse potuit, quia cum tali communicatione, caussae morbificae sororis conjunctione destituta soror privata erat auxilio, quo per mutuam conspirationem alterutrum corpus ab alterutro gaudere consueverat; novimus enim assuetorum adjumentorum privationem morbos, &mortem inferre consuevisse; quot suppressis mensibus, quot assuetis haemor rhoidum, narium, &fonticulorum fluxionibus destituti dilabuntur celeriter in morbos mortales? mi rum cur à Cardano Scaliger non postulaverit in tantae subtilitatis occasione, qua ratione, quove modo praegnantium imaginationes, &affectus animi consimilium rerum imagines in corpore foetus efforment: &cur ipse suo è foecundo penu tantam subtilitatem lectoribus omnibus cupientissimis more suo non porrexerit: nos de proposito mentis nostrae cogitata nuper tetigimus; sed latius in libro e De Constitutione foetus explicavimus. Illud praeterea distinguendum erat Cardano subtili, de tempore, quo contigit materni capitis collisio, si enim statim à conce ptu, &ante organizationem gemellarum in utero, anteque formationem capitum discretorum praegnans capite allisa fuit; id certè fieri potuit, ut postea matris anima, &spiritus cooperans virtuti seminis formatrici monstrum effingeret, ac materiei gemellis conParentum phantasia quando nequeat gemellos conglutinare. Gemelli in atero formati ut compulentur. Nares praecisae, &labia curta ut reficiantur Arbores variae ut in unum cohaereant, constituendis sufficienti similem imaginem impertiretur.