Latin
CAP. XVIII
Fortunio Liceti, De monstris 108
Unproofread scanNot analysed yet
Id ipsum censeas si mater capitis collisionem passa est in ipso articulo conformationis capitum puellarum in utero. At verò si contigerit ultimis graviditatis temporibus, ac omnino jam efformatis puellis ab invicem discretis, caput maternum cum mulieris sibi colloquentis capite collidi, jam pura imago in animo, spirituque materno haud potis fuit disjuncta gemellarum capita in unum conglutinare. Sed hoc longè aliam habet rationem; quae nobis ex rei natura nunc est indaganda. CAP. XX. Decima caussa, &origo monstri excedentis in violenta materni corporis concussione reponitur. Bi gemellis in utero jam formatis, iisque distincta omnino corpora obtinentibus, posteriori gestationis tempore capitibus, aut quavis alia parte corporis, ob matris percussionem compulari contigerit: hoc certè monstrum haud aliam originem, &caussam habere poterit, nisi quia gemella capita in utero è regione sibi invicem opposita, &propè sita fuerint, quae in magna illa materni corporis concussione ipsa quoque invicem collisa fuerint, &confricatione excoriata, sanguinisque glutine nudatae externa cute partes sese contingentes ac jugiter crescentes facilè coaluere; vidimus enim saepè, dum Bononiae studiis operam navaremus, eximium praeceptorem Taliacotium nares hominum praecisas refecturum prius excoriare cicatrices nasi, deinde brachii partem decorticatam naso ad unionem coaptare, ac suere ad plusculos dies.