Latin
CAP. XVIII
Fortunio Liceti, De monstris 111
Unproofread scanNot analysed yet
T verò praeter deficientia, &excedentia monstra in uniformium genere nonnulla fuere alia naturae cujusdam ancipitis; quae scilicet in una parte mutilam, in alia excedentem sortita sunt Anno Diii. quantitatem; quandoquidem a Gualtherii Chronistae animadversione in pago Freywerck non procul ab Adorffio Voitlandiae oppido, natus est infans biceps, quaternis manibus, totidemque pedibus: sed carens utroque sexu; in cujus loco umbilicum habebat: mater illi fuit uxor fabriferrarij. 8 Paraei quoque observatione in ponte Saeo, ad Andes oppidulo, prodierunt in lucem gemellae feminae membris omnibus perfectae, nisi quod alterutrius manus sinistra quatuor tantum digitis distincta erat; cohaerebant autem anterioribus partibus à mento usque ad umbilicum; qui utriusque unicus, item cor erat; hepar in lobos quatuor divisum: vixit monstrum semihoram. Apud eumdem autorem monstrum aliud inspexi-1575. mus; ancipitis naturae infans erat duplici capite, sed sinistro carens brachio in hanc effigiem. Rueffo Perill. &Excellentiss. D. Observandiss.