Latin
CAP. XVIII
Fortunio Liceti, De monstris 110
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XX. Undecima caussa &origo monstri excedentis refertur ad morbum foetus. Eterum alia eidem monstro citra materni corporis collisionem, percussionemve ullam, origo esse potuit; nempe si gemellorum corpora in utero prius distincta vel ambo, vel eorum alterum fronte tenus, defluxa in eum locum, aut ibi genita, ut fit, materia quapiam erodente, exesum fuerit; communicato corrosivo humore vicino capiti alterius; nullo negocio tenella utriusque cutis consumitur; capita verò propinqua, seseque contingentia excoriata facilè conglutinantur: Quare consumpto à natura (a Hippocrati morborum medicatrice) illo -6. Spi sect. 5. humore noxio, inductaque partibus undique cicatrice, gemellae conglutinatae in monstrum ex utero prodiere: cui origo vulgo relata est in materni capitis ad alterum allisionem, quia fortè contigerit matrem eas utero gerentem capite collidi; quum tamen hac etiam de caussa citra ullam capitis collisionem ejuscemodi monstrum illa parere potuerit. Ab hac itidem caussa in eodem genere pleraque alia monstra excedentia exoriri potuerunt; siquidem gemellorum foetuum &pectora, &latera, &tergora, &brachia, &crura, &nates aliaque membra sic primùm excoriari, suborta in iis inflammatione, ac deinde uniri; sedatoque morbo conjuncta monstrum demum constituere; cujusmodi multas historias dudum recensuimis. Sic igitur ex tot caussis physicè generantur monstra uniformia excedentia; quorum originem plerique omnes indifferenter in unam referunt materiae redundantiam. CAP. XXII. Monstrorum ancipitis naturae subsistentia realis demonstratur.