Latin
CAP. XXIII
Fortunio Liceti, De monstris 121
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda monstri ancipitis origo, &caussa ex uteri angustia, &defectu virtutis formatricis explicatur T verò monstrum anceps exoriri etiam potest Aob uteri angustiam, &defectum virtutis formatricis simul convenientibus: quibus enim feminis uterus angustior aliqua ex a antea relatis caussis contigerit, quàm ut in eo commodè gemelli contineantur, &augeantur: si portio seminis halituosa ex aliqua parte parentum determinata materiam suae originis trahens, cum reliquo semine ad uterum non confluxerit, aut in parva nimis quantitate confluxerit: inde sanè monstrum ancipitis naturae generabitur, uteri angustia compulante gemellos, &formatricis imbecillitate aliquorum membrorum constitutionem praetermittente. Sic profectò monstrum in ponte Saeo ad Andes oppidulo dudum ex Paraeo relatum exoriri potuit: nempe seminis utriusque pars crassior, &materni sanguinis portio tanta fuit, ut gemellorum constitutioni sufficeret: sed spirituosa spermatis portio duplici cordi, &absoluto digitorum numero constituendo pares vires non habuit, seu ob alias caussas, seu quia portio illa seminis spirituosior à digitis parentum priorem materiam suae generationis hauriens, in uterum quacumque occasione non irrepserit; quare concurrente uteri angustia gemellae cohaerentes uno corde, ac digito captae in sinistra manu originem facilè habuere. Tertia CAP. XXV. Tertia monstri ancipitis origo, &caussa in morbo foetus, &superfoetatione detegitur N eodem genere monstri ancipitis pleraque oriri etiam possunt ex superfoetatione, ac maximè prioris conceptus aegritudine simul convenientibus; ubi enim superfoetationem gravidas perpeti contigerit, &novum conceptum pristino quavis ratione cohaerere; atque alterius embryi particulam aliquam vi morbi sanabilis absumi: tunc sanè monstrum exorietur ancipitis naturae, deficiens quidem aliqua particula vi morbi consumpta, sive nimium emaciata nutricatum debitum sibi ad vitae munia obeunda, &ad aliarum partium proportionem incrementum habere nequiverit: sive corrodentis alicujus humoris malignitate penitus exesa fuerit: exundans autem evadet idem monstrum ob superfoetationem, qua posterior conceptus pristino compulatus, &coagmentatus viventes duos unit in monstrosam figuram. Immò verò etiam sola superfoetatione citra ullum interventum morbi, monstrum ancipitis naturae generari poterit, si posterior conceptus priori compulatus, vel prior, vel uterque ab origine sua quopiam membro caruerit quacumque alia ex caussa. CAP. XXVI. Quarta monstri ancipitis origo, &caussa refertur in materiae ineptitudinem, ac iteratam materni seminis, &sanguinis effluxionem ad uterum citra superfoetationem.