Latin
CAP. XXIII
Fortunio Liceti, De monstris 123
Unproofread scanNot analysed yet
In autem gravida mulier citra veneris actum, solo imaginationis venereorum stimulo incensa, vel etiam ob seminis abundantiam sive dormiens, sive vigilans, iterum seminis portionem, ac menstrui sanguinis intra uterum effundat ea ratione, ut haec materia praeexistenti conceptui quomodocumque agglutinetur, atque cohaereat; jam poterit vi seminis paterni adhuc in primo conceptu existentis, spirituosa pars feminei seminis adjuta novelli foetus partes animare, atque constituere aut omnes, aut aliquas, pro materiae quantitate ac aptitudine; siquidem omnes integri foetus partes efformare posset; monstro excedenti occasionem daret; quod in ancipiti genere collocaretur aliqua pristini conceptus materiae portio inepta, quae alicujus membri naturam induere non potuerit: atque ita eo membro spolians conceptum, defectu excessui adjecto, ancipitis naturae monstrum enasci oporteret; sin autem foetus posterior priori additus aliquo membro destitueretur, sive ob materiae illius partis constitutioni à natura destinatae ineptitudinem, sive ob ejusdem materiae absentiam, monstrum itidem ancipitis naturae procrearet aliqua parte redundans, aliqua deficiens, ut puerum tripedem unimanum, vel unicipitem infra bicorporeum altero crure carentem; &id generis.