Latin
CAP. XXVII
Fortunio Liceti, De monstris 125
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXVIII. Sexta monstri ancipitis origo, &caussa ex vehementi parentum imaginatione, &vitio nutricationis in foetu enucleatur. Ehemens quoque imaginatio parentum, ac speciatim feminae, ob rationes allatas in libro De Humani conceptus constitutione, monstri ancipitis originem promovere potest; nimirum si mulier gemellis concipiendis materiam sufficientem in utero habuerit, virtutemque utrique conceptui efformando idoneam; vehemens imaginatio gemellorum in una quapiam parte corporis compulatorum, si adjunctam habuerit in foetu alicujus membri atrophiam, facilè jam tibi producere poterit ex geminis turpiter in unum junctis monstrum anceps, tabefactam obtinens particulam quampiam, reliquarum magnitudini nullum proportionis signum correspondens, obtinentem. CAP. XXIX. Monstri ancipitis origo, &caussa septima reponitur in arte peccata naturae imitante, ac non sine auxilio naturae operante. Physicum Rtem etiam esse ancipitis monstri conficiendi, quae deceat Amirum fortasse videbitur alicui, &ad nostrum contemplari institutum minimè pertinens, qui Physiologiam tractamus in hoc opere.