Latin
CAP. XXVII
Fortunio Liceti, De monstris 126
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quoniam Philosophum naturalem decet omnia naturae opera contemplari, seu solitariè operetur, seu alteri cuipiam efficienti cooperetur: quando ars, si aliqua est monstra effingere valens, hoc ipsum sine opera naturae praestare nequeat: immò verò quum origo monstrorum à natura praecipuè pendeat. artis autem operatio sit solùm applicare activa passivis naturalibus: iam physici muneris est monstra in viventium genere artis ministerio facta considerare. Porro artis beneficio, seu verius maleficio, viventia monstra effingi posse primùm observamus in stirpibus; siquidem agricolae variarum arborum insitione, colligationeve, quo magis unitae stirpes specie invicem dissideant, eo ex ijs conjunctis vivens monstrosam magis naturam obtinebit. Deinde verò in mentem subit solertissimum praeceptorem Taliacotium per insitionem consuevisse curtas aures, &nares, curtaque labia curare, brachio primùm partibus illis excoriatis conjuncto; quod poterat nullo negocio inducta cicatrice ijs partibus, conjunctum relinquere in monstrosam effigiem: ut apparet ex ejus disertissimo libello. Non dissimili planè ratione factum est, ut Anno Domini quadringentesimo sexagesimo sexto, referente a Jordane, &Cuspiniano, in Gallia duo juvenes fulmine tacti adustione in unum concretis corporibus inventi sint. Sed &homines adustione pedum, manuumque, aut capitis, malè curatos monstrosam effigiem praeseferentes plurimos conspeximus.