Latin
CAP. XXXIV
Fortunio Liceti, De monstris 139
Unproofread scanNot analysed yet
Sic planè dixerim olim enata fuisse monstra a cap. 30. quamplura, quorum supra a memoravimus historias. CAP. XXXV. Quinta monstri difformis origo &caussa statuitur imbecillitas facultatis discretricis. Uoniam partes omnes utriusque seminis, &materni sanguinus, ex quibusque parentum membris materiam sibi ab eorum nutricationis superabundantiis haurientes, dum in utero ad primam conceptus constitutionem conveniunt, simul in unum confunduntur, ac exactissimè permiscentur necesse est in semine praeter vim formatricem membrorum, adesse quoque aliam facultatem, quae rudis, atque confusae illius massae partes singulas discernat, &quasque suis locis applicet, qui à natura debentur iis membris, quorum constitutioni sigillatim partes illae inservire debent: uti latius à nobis ostensum est in opere. De humani foetus constitutione: Si verò contigerit in semine vim quidem formatricem robustam esse, at facultatem separatricem, discretricemque partium materiae conceptus, sive ob ineptitudinem instrumenti proprij, sive ob vitium temperamenti, quo nititur, adeò imbecillam esse, ut nequeat proprium munus adimplere: tunc vis formatrix valida infirmam separatricem habens adjunctam, &munere suo non functam, ociosamque, in confusis illis absque ordine partibus varia membra effingit, quorum eae naturali sua propensione capaces existunt, non obtento eorum situ naturali: quocirca monstrum partium convenientem situm, &ordinem inter se non habentium difforme generatur: cujusmodi generationem inter cetera obtinere potuit Stetini monstrum.