Latin
CAP. XXXVI
Fortunio Liceti, De monstris 140
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVI. Sexta origo, &caussa monstri difformis ad nimiam materiae visciditatem redigitur. CIn autem cum formatrice facultate discretrix in semine virtus valida satis extiterit, quantum postulat naturalis, &ordinaria materiei, quam subigere debet, constitutio: at verò in massa conceptus aliqua particula, sive redundans, sive non redundans, fuerit tenaci adeò lentore alicui particulae diverso à sibi consentaneo loco sitae juncta, ut inde nulla vi, neque valida facultate revelli, &in convenientem sibi regionem transferri valeat: tunc virtus formatrix membrum ex ea formans, ad quod illa materia determinatam, &naturalem habet propensionem, difforme monstrum effingere cogitur: virtus enim partium viventis formativa est agens merè naturale; agentia verò purè physica ubicumque locorum materiam dispositam compererint, munere suo ex necessitate funguntur, illique materiei debitam formam conciliant: &profectò hac ratione ortum fuisse potuit Sarzani monstrum tertiam manum inter duo colla retinens: &alia quoque in hoc genere plurima.